monumenta.ch > Ambrosius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 5, 16
Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum iudicio liquet, cum dicitur: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Ibid., 24 et seq.)! Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt.